# Amoenitates academicae. Vol. 7 258

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/258

Exinde tamen non inferendum esse existimo, frigidiorum terrarum incolis minus utilem esse hujus sorbilationem, quum tostus calefaciat Cacao fructus, atque hac sua qualitate, juncta cum nutriente illa, augeat transpirationem & frigefactis nostris amissum reddat corporibus fervorem. VANILLAE Siliqua fructus est EPIDENDRI Vanillae scandentis, foliis ovato oblongis nervosis sessilibus caulinis, cirrhis spiralibus. Spec. Plant. 1347, ubi synonoma habeantur. Planta parasitica est, quae cirrhis arbores scandens cortici illarum radices, more Hederae, infigit. Descriptionem dedit memoratus PLUMIER, quae legatur apud GEOFFROY in Tract. de Mat. Med. T. II. pag. 362, Character vero genericus in Gen Plant. 907. Nascitur in Mexico atque insula Dominicana, quin etiam passim per Indiam Occidentalem & Orientalem. Fructus, qui sero autumno maturescit, Siliqua est tenuis, longa, compressa, quae numerosissimis, minutissimis, nigris repletur seminibus, in quibus praecipua vis plantae residet; odore gaudet fragrante, subambrosiaco, proprio, qui cum alio magis cognito apte vix comparari potuerit. Ordine naturali cum Orchidibus convenit, quae quidem fere omnes vi pollent aphrodisiaca, nam ex planta hujus ordinis paratur famosum Pharmacum, quod Diasatyrion audit, Turcarum quoque Salep. Caeterae etiam Orchides odore, quem spargunt ambrocinum, sat suam indicare videntur virtutem aphrodisiacam.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
