# Amoenitates academicae. Vol. 7 259

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/259

Non negamus, quod omnia bene nutrientia, praesertim ea, quibus quoque refocilletur Nervosum Systema, Venerem stimulent, vario licet gradu, vix tamen ex omni materiae Medicae apparatu depromi potuerit remedium, quod Vanillis aphrodisica vi palmam eripiat. Radix Salep, quam Mahumedani libidinosa exhausti polvgamia tanti faciunt, quaeque cum odore ambrosiaco junctam nutrientem fovet mucilaginosam substantiam, a multis laudatur; Vanilla vero, quae Ambrosiaco odore longe praestat, cum nutriente Cacao combinata, illam effectu superat atque Chocolatae eximiam venerem stimulandi vim impertit, quam quidem in illa, quae absque Vanillis paratur, frustra quaerimus, quippe quae grata corpus exhilarandi careat virtute et non nisi merum praebeat alimentum. §. VII. AMBRA proprio se commendat odore, qui Vanillae licet similis sit, gradu tamen differt. Huic priorem in nervis recreandis & confortandis vix subministrabit materia Medica, ob majus tamen pretium non cujusvis est. Ditiores Turcae, quibus hoc uti Pharmaco licet, haud parum longaevitati atque saluti conducere opinantur. Chocolatae admiscetur ad finem praeparationis, ne volatilem destruat ignis vim. In locum hujus substituunt alii MOSCHUM, cujus tamen odor minus est gratus; nec bene ferunt foeminae, quae hystericis infestantur insultibus. §. VIII. Aromatibus denique nostram condiunt Chocolatam, v: g. Cinnamomo, Caryophyllis et Capsico, quae quidem omnia calefaciunt & stomachum corroborant, ne incommoda à pingui & unctuoso ipsius Cacao oleo patiatur. Acerrimum apud nos non usurpatur Capsicum. Hispani vero, qui Capsicis & Alliis quotidie vescuntur, consuetum condimentum omnibus admiscent ingestis. Caryophylli acres & fragrantes calefaciendi scopo apte respondent. Cinnamomum vero, ut princeps analepticum, quo efficacius nil dedit natura, nostram summo jure ingreditur Chocolatam, cujus praecipua vis sit nervos excitandiBajulus, qui frequenti exercetur labore, bene appetit, nec stomachum pharmacis vellicare opus est; nobiliores vero qui otiosam degunt vitam, continuo afficiuntur ciborum fastidio, et quod ventriculi restauret amissum robur anxie quaerunt, his prosunt aromata, quae nervos refocillent, h. e.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
