# Amoenitates academicae. Vol. 7 261

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/261

Quod tutius propinetur, sane nullum, quam Chocolata, adest impinguans, corpori hisce morbis emaciato aptum; respicere tamen oportet & ipsam tostionem & addita aromata, quae aegroti habitui conveniant, ne nimium augeatur & incitetur humorum motus: hinc nec in illa urgemus Chocolatae usum Phthisi, quae Vomicam causam agnoscit, praesertim si gravior adsit Hectica febris, quae neque hoc, neque aliis arceri potuerit pharmacis. 2. Alter, cui conducit frequentior Chocolatae usus, morbus HYPOCHONDRIASIS est, quidem per plurima lustra optimos frustravit & Medicos & medicamenta. Causam diri hujus morbi ponunt aliqui in acido, quod primis inhaeret viis & una primam podagrae suppeditat materiam; alii ab humorbus derivant acribus, qui sanguinem inquinant; alii a spasmis & mobiliori Systemate nervoso, alii denique viscerum accusant obstipationes. Adhibentur absorbentia, martialia, acidulae, quae solida roborent atque acidum corrigant, his licet saepius palliatur morbus, minimo tamen Diaetae errore statim revertitur, nec radicitus tollitur. Obstipationes succis herbarum solvere conamur. Amara tonica v. c. Cort. Peruv. Centaur Hyperic. cet. saepe levamen tulerunt, raro malum exstirparunt. In illa itaque remediorum penuria non sane negligenda est Chocolata, quae in hocce morbo mirandos praestitit effectus. Nec pauci sunt, qui, omnibus frustra tentatis frequentiori Chocolatae usu cruciatibus libequae rati, hanc unicam praedicaverunt medicinam, huic opem ferre valeret morbo. Meum non est, de ratione, qua agat Chocolata, disserere: probabile tamen videtur, quod pinguedine sua acres & acidos obtundat humores ac involvat, nervos etiam ambrosiaco refocillet ac incitet.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
