# Amoenitates academicae. Vol. 7 263

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/263

His sublevandis molestiis vix in Pharmacopoliis servatur, quod tutius adhiberi potuerit medicamentum, quam frequentior Chocolatae potus, cujus eximiam in his morbis virtutem pluribus comprobatam habeo experientiis, quarum unam, quam pro solito favore communicâvit Ill. & Generos. Des PRAESES, heic liceat adnotasse, Literatus erat juvenis vegetus & robustus, quem ita per novem annos conquassaverant caecae haemorrhoides, ut unicam speraret mortem medicinam. Adhibebantur crebrae venaesectones, acidulae, aquae potus matutinus, diaeta lactea atque omnia, quae vel unquam excogitare potuerunt & medici & alii, remedia, omnia tamen in pejus vergebant. Chocolatam haurire monitus noluit, quoniam e medicamento, quod plethoram augere opinabatur, nil sibi policebatur solatii juvenis succi plenus ac genarum rubore suffusus, persuasus tandem per annum hunc quotidie sorbillavit potum, quod adeo illi successit, ut peractis postea decem annis jam optima fruatur valetudine, nec praeteritorum reminiscatur malorum. Citarem etiam exempla plurium foeminarum, quibus ex obstipationibus alvi, scybalis in duratis, vita sedentaria atque immoderato Coffeae usu, Haemorrhoides tam caecae quam apertae obortae, Chocolatae potu sanatae fuerunt, nisi plura vetaret opusculo injuncta brevitas, qua aequo tamen me non displicuisse Lectori spero, nam Non qui multa, sed qui utilia, scit, ille sapit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
