Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 264
Unproofread scanNot analysed yet
LTIRIIOU FRV MENNM QUEM, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit PETRUS BERGIUS, Wermelandus. Vpsaliae 1764. Decembr. 19. ntiquiorem mundi faciem cum hac nostra recentiore, si conferimus, non minor certe, quam in insectis per naturam, aut in Libris Ovidii per ingenium occurrit Metamorphosis. Ignoravit Spiritum frumenti, Tabacum, Coffeam, Theam, Saccharum, Murrhina Vasa, Sericum, prisca illa simplicitas, nec nisi pauca noverat Vinorum &Aromatum genera, quae tamen omnia nobis hodie in vita quotidiana frequentari solent: &tamen prospera valetudine atque aetate homines nostri aevi aequabat, immo superabat soepius; adeo ut dubium sit, utrum commoda sua auxerit, an vero minuerit humana industria. Seculum certe decimum quartum inventorum feracissimum, res longe maximas detexit: America enim &in Orientalem Indiam navigatio, Pulvis pyrius, Arsenicum, Ars Typographica &Spiritus Frumenti, isto innotuere tempore; quae usu profuerint, an abusu nocuerint magis, disquirant alii; mihi Spiritum illum Frumenti nostrae jam aetati, ad infimam usque hominum sortem tantopere adamatum, ac fere necessarium, brevi dissertatione considerandum, sumsi. Liquor hic inebrians, Hippocrati, Aristoteli, &Galeno ignotus, apud Arabes creditur inventus, qui essentiam hanc in tincturis medendi caussa adhibitam, ad Aegyptios propagarunt.