Latin
TANTUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 266
Unproofread scanNot analysed yet
Hordeo, Tritieo, quae in farinam redacta pastaceam situlae majori ingeruntur, atque affusa aqua, ebullitione ad hoc parata, per horam integram ad dulcorem usque remo agitatur. Additur porro Fermentum &operitur vas vestimentis; Fermentatio per biduum continuatur, usque dum supernatet fermentum. Infunditur praeparatum destillatorio, igni admoto; circumagitur bene, ne fundo crassiora adhaereant, ingratum &empyreumaticum facile effectura saporem; Galea imponitur, adglutinatur. Refrigeratorium aqua impletur frigida; ignis infra servatur modicus, ne nimium ebulliat. Quod sic prima vice exstillat, vappa dicitur, &vasculo servatum, iterum destillatur, ubi quod primum emuttitur, album est, guttarumque primarum gerit nomen, atque externe adplicatur passim. Destillatio procedat lentius, ne vesica evomat crassiora. A nobilioribus tertium rectificatur, ut sapor existat purior. Quod in destillatorio residet, faecibus admixtum, pecudibus alendis inservit. Ceterum multa de hoc processu dici possent, si res chemice foret pertractanda: cum vero sic adonge Celeberrimo ad hoc Lyceum chemicae &Pharmacevtices Professore, Dino Doct. J. G. WALLERIO in Chemia Physica, Anno 1759. edita, graphice sit descritûs, ad hunc librum lectore ablegato, diaeteticae tantum inhaerens considerationi effectum liquoris destillati in corpore humano, atquae adeo usum aut noxam, notare conabor. Spiritus hic ut sapore acris, partes solidas &fluidas adficit, ut odorus vero &volatilis, in cerebrum agit &systema nervosum. Ut vero hoc intelligatur rectius, adserta mea a posteriori probabo, seu per experientiam, quae in diaeteticis, Physicorum experimentis respondet, quae nihil sumit, nisi quod experimento confirmari possit.