# Amoenitates academicae. Vol. 7 267

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/267

Veteres triplicem statuebant animam animalium: Vegetativam, Sensitivam & Rationalem, quarum illam in medulla spinali, istam in medulla oblongata, hanc vero in cerebello residere affirmabant; neque hoc prorsus sine fundamento; Nam tres easque differentes observabant functiones in substantia medullari corporis, principium nempe medullare, quod in nobis, insciis ac nolentibus agat, quod illi Vegetativam Animam, Stahliani autem simplici nomine animae adpellabant. Pungitur ex. gr. acicula corpus, intumescit, inflammatur, tandem suppuratione facta, maturatur vulnus, atque sanatur. Sangvis hic corrumpitur diathesi acida vel putrida, & ad medullarem substantiam accedens febrem excitat cum horripilatione, calore & crisi tandem evacuante. Febris Hemitritaea vehementissima, haemorrhoidibus coecis, cum horribili dolore intumescentibus, per octiduum saepe cessat & suspenditur: his vero arte apertis & dolore haemorrhoidali cessante, febris cursum suum continuat. Cor pulsat, motus peragitur peristalticus, excretiones secernuntur, ope nervorum, quibus omnis debetur motus, atque haec omnia nobis etiam nolentibus eveniunt. Anima Sensitiva est, quae sentit ac percipit per organa externa, motumque efficit voluntarium, in ambulatione, cursu, aversatione, adpetitu. Rationalis anima judicat, deliberat & ratiocinatur, estque in Animalibus nonnullis, pro simplicitate cerebri, valde exigua, ut in insectis, ubi non nisi simplex fibra Medullaris ad caput procedit, aut in Conchis, quae tantum aperire sese, alimentum sugendo recipere & aperturam claudere sciunt. Quidquid sit, tres quasi diversos observamus effectus in corpore animato, atque in singulos Spiritus Frumenti multiplex deprehenditur influxus. VI.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
