# Amoenitates academicae. Vol. 7 269

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/269

Sudorem sane hoc liquore impediri, aestivali tempore, tota die cernimus, &, quo quis debilior sit, eo ad sudandum esse proniorem. §. VIII. Diureticum: facit enim, ut functiones involuntariae in corpore peragantur promtius, quia substantiam medullarem, qua impelluntur, roborat. Urinam spiritu frumenti pelli, ex illis adparet, qui Dysuriam, ex refrigeratione ortam, sumto hujus liquoris haustulo, superant. Aquam sub usu Acidularum cessantem pari medicamine provocari notum est. Calculosis vinum hoc Coffeae admixtum, utpote diuretium praestantissimum, insignem praestat usum. Nobiles ruri habitantes, spiritui magis frumenti, quam Theae infuso adsveti, pluribus hujus Theae cyathis aliquando forte consumtis gravantur, quo facto, spiritus frumenti portiuncula necessaria & quidem promta est medela. Alexipharmacum: calorem enim augens, transspirationem pari gradu promovet. Redolet sane halitus Spiritum Frumenti, si quis hunc ingurgitat copiosius; qui utrum e faucibus oriatur, an vero transspirationi debeatur, non adeo liquet. Vapor autem hic per os adscendit, eique instar atmosphaerae adhaeret, unde miasmata arcentur noxia & contagiosa, e putridis maxime orta, corpus alioquin facile infectura.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
