# Amoenitates academicae. Vol. 7 271

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/271

Nullum vero lucentis flammae indicium sub sereno die, conspici a nobis potuit, nec halitus forte ullam, si tenebrae fuissent, daturus videbatur lucem. Si quis vero aliter talem viderit casum, adcuratius singula notare momenta & cum aliis communicare debet. Cordiale: calore enim suo Cordis pulsum ita irritat, ac celeriorem reddit, ut febrem adesse crederes. Igne igitur hoc potentiali, rustici iter facientes per hiemem in diversoriis passim sese calefaciunt: sed caussa maxime volatilis, stabilem non praestat effectum, nec certe hic stimulus magis. quam equo calcar, corpori frigido robur addit, sed potius eadem postea proportione refrigerat, qua stimulaverat antea. Corpus enim post transspirationem vehementiorem, aërem frigidum copiosius attrahit, unde potione hac calefaciente usi frigoris vim, post breve tempus, sentiunt fortiorem, eique diutius expositi, Perniones, Pleuritidem, aliosque morbos contrahunt. Et hoc forte nixi principio, spiritum frumenti, pulvere interdum pyrio admixto, in febribus ardentibus ad calorem minuendum Norrlandi propinant rustici§. XII. Principium sensitivum spirituosis exstimulari videmus. Haec enim moderate sumta, functiones in corpore langvescentes reddunt alacriores. Homines licet antea segnes & tardiores, hausto vini cyatho, alacri & promto esse solent animo; immo, si nimium adsumserint, res vix alioquin cogitatas, justo majori adgrediuntur audacia. Excitans igitur merito vinum hoc salutatur. §. XIII. In principium agens rationale, Inebrians dicitur. Hanc enim functionem spirituosis liquoribus adjuvari exempla docent quotidiana. Quis enim nescit, meditatione fractis, novos inde accedere spiritus, multosque Poëtas percelebres, mirum spirituosi liquoris sensisse effectum? Nervis enim hujus ope excitatis, juvenilem fere obtinent ingenii alacritatem, eosque versibus suis addunt lepores, quos, ab Aquae potatoribus, frustra exspectaveris.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
