# Amoenitates academicae. Vol. 7 276

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/276

XX. Reddit fibras fragiliores, quod corpora in Museis spiritu hocce conservata, ostendunt. Sues faecibus, post confectum hunc spiritum relictis, saginati adeo fragilia, observante Hoffmanno, habent intestina, ut farcimini faciendo vix inserviant. Et de acerrimo quodam hujus potatore a se dissecto Detarding narrat, fuisse fibras ejus musculares omnes tantae fragilitatis, ut hamulos, seu ansas anatomicorum, non sustinerent. §. XXI. Annis commutari corpora nostra atque a pulposis & mollioribus fibris, ad rigidas ac duras, id est, senectutem, nos perduci notum est. Spiritus igitur frumenti intemperanter sumtus senectutem accelerat, vitam nostram reddit breviorem. Cranius de Homine pag. 469. Batavum quendam refert 40. annorum, qui hunc spiritum sorbillando, lineamenta, gestus, faciem & canos haberet, annis septuaginta prorsus adcommodatos. In Itinere Scanensi, de conterraneis suis Smolandis narrat Nob. D:nus Praeses, quod non sine admiratione videret inter rusticos, sibi aetate aequales, canitie capillorum & barbae, tremente capite facieque rugosa senes referre septuagenarios, cum tamen vix quinquaginta haberent annos. Mulieres contra admodum conservatas perhibet, quod ab hoc spiritu abstineant, adeoque & hanc difformitatem abusui hujus liquoris tribuit. §. XXII. Si omnes enumerarem morbos, quos potui huic spirituoso originem debere Medici observarunt, nullus foret orationis exitus. Nonnullos tamen breviter nominasse sufficiat. Febres inflammatorias spiritus excitat frumenti immoderate sumtus, praesertim apud juvenes, quibus nocet maxime. Phthisis quotidianos hujus liquoris potatores Polypis nempe intra vasa Bronchialia generatis, plerumque jugulat. Hydrops inde glandulas indurando saepissime oritur, quod in rusticis ostrobothniae Spiritu frumenti tantopere abutentibus, observatur facile.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
