# Amoenitates academicae. Vol. 7 281

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TANTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/281

Ad famulorum quoque merendam, quae sumtuosior alioquin futura esset, Spiritum frumenti comendari audivimus, sed cum liquor hic nunquam in bonum abeat chylum, & vires loborantis nutritioni ejus respondeant (labor enim solida terit, per nutrimentum restituenda), sequitur, ut ad laborandum diaeta ejusmodi famulos reddat ineptiores. XXV. Coronidis loco haec addere placet. Qui helluo spiritus frumenti, factus est apertus, caveat tamen ne simul ac semel abusum abrumpat, sed sensim & lentissime decrescat. Certissimae enim docent observationes, ita eito mutantes diaetam, hydropem incurrere perfectam, quam ne quidem totis Pharmacopoliis, optimus tollere possit Medicus. Rogatur non raro Medicus de remedio, helluonibus spiritus frumenti aversationem procuraturo, ut evadant abstemii, sed dolemus in materia Medica universa nullum esse in hanc rem specificum. Vomitorium cum vehiculo e spiritu frumenti, aliquid interdum, saepe nihil praestitit. Superandum est hoc malum eodem, quo contractum erat, modo, consvetudine sensim inducenda. Caveat igitur mature hunc morbum, quicunque de sua suaeque Familiae incolumitate atque existimatione est sollicitus. S. D. G. CXL.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
