Latin
CHRISTIAN. LADO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 3
Unproofread scanNot analysed yet
Sub motu articulorum premuntur arteriae &venae humoribus distentae, unde per motum propulsio humorum intenditur, ut ad quamvis flexionem geniculi cor quasi, ceu caussa accessoria motus humorum, concipi queat, ut motu citius repleantur arteriae, eodemque intensiori usque in febrem, quod post cursum vehementiorem observamus, ubi cor velut in febricitante pulsat; a quiete vero &otio venae magis implentur usque in hydropem. Sanguis in otiosis admodum est debilis, aquosus &pallidus: in laboriosis autem contra consistens, saturate ruber &optimus. Pallor corporis signum cacochymiae &morbi, inde oritur, quod sanguis aut per se valde debilis existat &nimium serosus, aut quod in vasa capillaria satis propelli nequeat. Rubedo autem, signum florentissimae sanitatis &aetatis, bonam prodit crasin sanguinis, &perfectam circulationem. Ab otio pallescunt omnes, a motu vero color adest ruber &floridus. Motu enim plura avolant humida &coguntur in consistentiam; olio autem diffundentur, tenuiora evadunt &viscosa. Recte igitur veteres: motus exsiccat &otium humectat. Motu roboratur corpus, debilitatur otio. Omni enim motu fibrae evadunt duriores &tenaciores, ut longo etiam &vehementiori indurescant in cartilagineam &osseam substantiam. Labore multo &vehementi manus in callum obdurescunt, ut in remigibus videmus. Unde manus Rustici per motum durae; aulici per otium molliores.