Latin
RGANTIA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 302
Unproofread scanNot analysed yet
Cortex medius caulis amarus ac flavus, vino albo infusus, egregie purgat: dosis etiamnum non rite determinata est, cortex tamen ipse multum commendatus fuit in Leucorrhoea, morbisque aliis ex impurirate sanguinis. 8 CONVOLVULI Radia (CONVOLVULUS sepiVersus littora maris ad sepes apud nos crescit, praesertim in Bahusia, ut &in Roslagia, Scania &c. Magna similitudo hujus plantae est cum Convolvulo arvensi in agris semper obvio. Noster vero, caulem habet volubilem ad altitudinem Humuli atque flores albos cum bracteis binis calyce majoribus. Quoniam vero Convolvuli species omnes, ut pauxillum lactescentes, ita quoque plerumque purgant; igitur plurimae earum praestantiora nobis subministrant purgantia, ut Scammonium, Mechoacanna, Jalappa, Turpetum &Soldanella. Convolvulus etiam sepium Scammonio forma adeo convenit, ut vix ab eo discerneretur, nisi per bracteas illas calycis; quid, quod Mechoacannam adeo ex asse refert, ut non nisi foliis, quibus gaudet, magis hastatis &caule magis angulari differat. Satis jam exploratum est, plantas congeneres &quidem pro arctiori vel remotiori affinitate specierum, ex principio fructificationis derivanda, quoque virtute ut plurimum convenire. Convolvuli sepium convenientia eum Scammonio (ex quo praecipue famosus &usitatissimus pulvis Cornachinnus seu Comitis Varvicensis praeparatur) ex ista facile affinitate effectum quoque hujus nostri conjicere liceat, quamvis nobis ipsis non acciderit virtutem ejus experiri. Praeterea Convolvulus iste noster a Prevotio in Medicina pauperum, ut benigne evacuans commendetur. 9 VALERIANAE Rodix (VALERIANA officinalis Per totam Sveciam in pratis subhumidis crescens, folia habet pinnata; Radix odorem singularem possidet ex grato &ingrato mixtum.