# Amoenitates academicae. Vol. 7 306

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, RGANTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/306

At obstat simul, quod, teste Pisone, fructus tribus ex baccis constet, nisi forte baccas has cum valvulis pericarpii confuderit. Quidquid est; operae foret pretium experiri quousque radix Violae, Ipecacuanhae substituatur: quod si ex voto cesserit multum omnino Medicinae nostrae domesticae consultum foret, ne sic vel mendico & proletario cuivis vomitorium ex Brasilia in posterum erit arcessendum. §. VII. Ad has jam enumeratas plantarum species addere liceat alias, quae quamvis sponte non proveniant, tamen in hortos semel immissae, nec ob hibernum frigus integumentis, nec alia cultura indigent, quam ut ab aliis herbis luxuriantibus arceantur. Has igitur, quod a Medicis communiter receptae atque qua dosin quoque cognitae sunt, breviter enumeremus: 17 GRATIOLA officinalis. Planta palmaris in locis subhumentibus facillime nascitur, cujus Herba in Pharmacopoliis ubivis prostans, amarissima, in extracto, decto, atque substantia adhibetur, & quidem nostro potissimum tempore in enematibus ad manipulum unicum sero lactis cocta.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
