# Amoenitates academicae. Vol. 7 307

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, RGANTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/307

Differt autem herbae exsiccatae vis nimium a virente: viridis enim vehementissima est & fere vomitoria, in infuso ad manipuli dimidium propinata; recens siccata a 3s ad 3j in substantia aequabiliter agit; in decocti vero aquosi, vinosi vel potius seri lactis 3jß ad 3ij exhibetur: at antiqua vim fere omnem exuit, unde multis de virtute ejus purgandi subnatum est dubium: extracti vero 3s. ex herba recente promtissime agit. In Dysenteria pari cum Ipecacuanha passu ambulat. 18 ASARUM curopaeum, utut nonnunquam quidem in Scania repertum est, vere indigenis forte haud annumerandum, tamen ubique sub umbra plantandum est. Radix hujus herbae ad 3j optime purgat, ita tamen ut in Pulvere tenuissimo exhibita emesin excitet, in grossiori vero absque eversione ventriculi alvum aperiat. In Decocto vinoso vomitoria est vel purgans, in aquoso vero sudorifera vel diuretica. Folia Nio V) ipsa fere radice sunt fortiora: adhibentur vero rectissime contusa & macerata frigide per noctem in vini unc. 1. Extractum, tam radicis quam foliorum, cum spiritu vini, commode agit. Asarum hoc Ipecacuanhae haud inepte substitui potest. 19 RHEUM palmatum, verum est Rhabarbarum officinale, Botanicis vix ultra biennium cognitum, frigoris nostri patiens, flores & semina protrudit, ut brevi spes sit, cessaturum hujus ex radice exoticorum apud nos lucrum: quocirca tamen observandum est radicem non ante decennium, a quo sata fuit, vel ultra, in usus Medicos esse convertendam. nascens herba flavam ostentat gemmam, unde facilis est conjectura minorem ibi aciditatem contineri, quam in Rheo undulato gemmam rubram fovente, quamvis & hoc tamquam purgans commode substituatur, isto unico discrimine, quod plures ad maturitatem annos requirat: Rheum quoque compactum, quod tamquam genuinum Rhabarbarum venditavit D. Millerus, gemma flava gaudet, unde concludere licet non minorem illi inesse vim quam in Rheo laciniato, maxime cum testatum sit ab amaris infringi acida. 20 MIRABILIS longiflora e Peru proveniens, intra hoc decennium in hortis nostris frequens conseri coepit.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
