# Amoenitates academicae. Vol. 7 308

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, RGANTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/308

Extrahitur vero radix e terra tempore autumnali, ut primum frigus nocturnum ingruit, atque per hyemem in repositorio atque camera gelu non pervia asservatur, donec redeunte vere, cum frigus desaeviit, rursus optimo cum successu transplantetur. Jalapa purgantium nostrorum facile princeps nondum quidem, qua genus & originem, satis est cognita, interea rationes adsunt suspicandi ejus cum Mirabili nostra vel identitatem vel saltim convenientiam; Scilicet contendit Botanicus clarissimus Plumier, oculatus ipse testis, Jalapae radicem ex Mirabili desumi; quamvis, quod juxta haud diffiteamur, non desunt Auctores magni nominis alii, ut Sloane, Houston & Millerus, qui radicem hanc Convolvuli foliis variis vindicant. Quidquid est saltim confitendum est radicem Mirabilis longiflorae in taleos sectam, qua corticem, magnitudinem atque texturam Jalapae officinali nimium quantum convenire. Quapropter optandum foret, si experientia aliqua evinci poterit, verosimilis illa Jalapae atque Mirabilis longiflorae identitas, quo sic Jalapa illa exotica facile careamus. 21 MOMORDICA Elaterium, Cucumeri haud absimilis, sed absque cirrhis, planta est annua, in locis fimo stratis vigens, ubi, si quando collocari contingit, sponte sua quotanis luxuriat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
