# Amoenitates academicae. Vol. 7 309

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, RGANTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/309

Habemus ex hac in Pharmacopoliis Cucumeris asinini Radicem, cujus tamen in medicina usus non multum invaluit, neque invalescere debet, quod radix sit annua: at extracti & resinae elaterii longe diversa est ratio, quippe quae purgantia sunt facile excellentissima, modo cum cautione adhibeantur. Et quidem ad extractum ejusque obtinendi modum quod attinet, sciendum est, fructum minutis Cucumeribus, spinis inermibus obsitum valde assimilari: hic maturitate quam proximus in frusta dissecatur, succusque per setaceum expressus in vitro ponitur, donec subsidentibus particulis crassioribus qui restat succus tenuis decantatur, crassior vero in panno linteo ad solem vel leni calore exsiccatus extractum elaterii constituit, quod viride est, atque ad Scr. exhibetur. Resina vero Elaterii eodem, quo opium ex pericarpio Papaveris, modo conficitur, scilicet fructum prope maturum leviter scarificando, quo sic ex vulnere succus profluat, qui ad solem exsiccatus & a sede revulsus, ad grana duo propinatur. Haec sunt potissima illa purgantia indigena, quae solicitae Medicorum in Nosocomiis publicis experientiae commendata praeoptemus, ut doses atque commodissimos propinandi modos cum tempore, quam fieri possit accuratissime condoceant, Certe non defuere plantae aliae purgandi utcumque vi praeditae, quorum hic injici potuit mentio: forte & eorum aliquas, quas nunc aut ignoramus aut omisimus, hisce jam nominatis aliquando excellentiores inveniet sagax posteritas; at nobis cum propositum fuerit commemorandi non nisi eas, de quarum purgandi vi certius quidquam suspicandi nobis occasionem subministravere indicia naturae atque auctorum vestigia; igitur haec pro instituto atque tempore sufficiant, scilicet ut eo res perducatur, ubi plebeculae pauperrimae purgantia charo venalia ex terris remotissimis adferre aliquando desinatur. Sic confidimus fore, ut non tutiora magis ab exoticis, quam indigenis purgantia consequamur; quin & forte emetica ex Gratiola, Asara, Viola &c: emolumenti non minoris, quam dudum habeamus suderiferum ex Sambuco praestantissimum, aut decoctum diureticum & mundificans longe perfectissimum ex Dulcamara. CXLII. LACER SIREI NA, QUAM,

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
