Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 312
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc miracula coram ignaro vulgo factitata pluresque ab his divi instituti, quam apud priscos Romanos erant numina. His quoque seculis tot etiamnum retentae horum fabulae &historiolae de Spectris montanis, Laribus domesticis, Faunis sylvestribus, Scurris tenebrarum &Neptunis atque Sirenibus aquarum incolis, cum aliis Luciferi, ut fingebant e coelo detrusi, sociis, qui ubique putabantur obvii; quae opinio apud plebem in terris minus excultis ita invaluit, ut vix evelli posse videatur. Quin etiam naturae monstra &prodigia excogitabant innumera. Aurora post tenebras barbariei primum exorta, Theatrum inde sese Naturae spectatoribus offerebat horrendum, atque a divino prorsus alienum. Prodeat speciminis loco gravis isto tempore auctor CUBA, qui statim post miseram hanc barbarae superstitionis noctem Hortum edidit Sonitatis, ubi facies historiae naturalis istius aevi ex sequentibus colligi potest. CERASTUS serpens, cornibus octo bovinis longioribus. JACULUS serpens, alis pennatis. PEGASUS, Bos cornutus, alis pennatis. GRIPHES, Leo alatus. OPIMACHUS, Lepus alatus, rostro avis. LEPHUS, Homo capite canis. ONO-Centaurus. Homo capite asini. HARPYA, Gallina capite hominis. DRACONCOPEDES serpens capite humano. BASILISCUS Gallus gallinaceus, cum cauda serpentis. ZITIRON, Miles galeatus, in piscem desinens. NEREIS, Homo squamosus, cauda piscis. PLATANISTA, Virgo cum cauda piscis. SIRENA, Virgo mammata capillis longis, cum cauda piscis. MONACHUS marinus, Homo capite monachi in piscem desinens. LEPUS marinus, Lepus undique squamosus. KOKY, Capra squamosa, digitis humanis. EQVUS marinus, Eqvus in piscem desinens,