# Amoenitates academicae. Vol. 7 32-2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/32-2

CAPUT TERTIVM. ARBUSTUM Arbores & Frutices, fructiferas κατ εξοχὴν dicunt, quae in hortis seruntur, & frigus nostrum perferunt, continet. ARBORES. PYRUS Malus (Apel) multas habet varietates. B. Malus sylvestris (Wildapel), quae seminibus facile provenit, & adultior alio transfertur. Huic, non fructus, sed trunci, ad surculos bonae indolis inferendum utilis, habita ratione, heic tribuitur locus; Quo enim pacto arborum incrementis oppido consulitur, quandoquidem silvestris haec arbor, nec hiemis violentiam reformidat, nec radices ejus a muribus terrestribus violantur, nec surculus trunco insertus indolem mutat. Mutant vero arbores a semine prognatae, quod frequenti exemplo constat.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
