# Amoenitates academicae. Vol. 7 32

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CAPUT SECVNDUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/32

CYNARA Scolymus (Kron-ärtstäckor), & CYN. Cardunculus, perinde & radicibus & seminibus multiplicandae. Hae hiemem culmo & plurimo fimo equino incalescente, ne a glacie laedantur, teguntur. Nonnisi Nobilioribus paucis hic cibus hucusque contigit. BROMELIA Ananas, cujus fructus nobilissimus, & totius naturae facile praestantissimus est, ultimis his annas in nostra quoque Patria & hortis quidem Magnatum coli coepit. Ne a frigore destruatur planta, per totam hiemem intra domum inhabitatam sicca tenetur. Traduces ejus sunt comae, quae agunt radices, ubi terrae opimae committuntur, & tempore vernali, more Melonum, sub fenestris foventur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
