# Amoenitates academicae. Vol. 7 323

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/323

Angvis bipes quidem, duos habet pedes posticos, anterioribus destitutus, si modo pedes dixeris rudimenta potius pedum, filamentis similia, digitis binis. In hac classificatione ad reptilia proprius accedit nostra Siren, atque in his ad Lacertas, ut vero Lacerta bipes considerari posset, nisi obstarent branchiae nantibus propriae, quo minus ad primum amphibiorum ordinem referatur. Nantes quidem pulmonibus gaudent & branchiis, aeque ae Siren nostra, sed quia veros haec habet pedes cum unguibus, ordini sane huic naturali adscribi nequit. Sonus aut cantus ejus valde singularis est. Rana arborea, cum aliis nonullis Ranis, sonum quidem habet, sed qui comparari cum hujus voce nequit, qua inter amphibia excellit. Si igitur haec Systemati inferetur, novus ordo, post reptilia, erit constituendus, qui animalia contineat bipeda & pulmonibus & branchiis respirantia, atque adeo & in aquis & in continenti, magis etjam quam Nantes, viventia. §. VIII. Tetigimus antea Metamorphosin nonnullorum animalium & amphibiorum admirandam. Haec in Lacertis plane singularis observatur; quamdiu larvae sunt, aquas incolunt, piscibus similes; brachiis ad caput binis pectoralibus; ubi transformantur, tunicam exuunt exteriorem & pedibus gaudent. Cum e Carolina animal hoc ad Nob. D. Praesidem per D. Ellis Londino huc mitteretur, acutissimus & aculatissimus hic naturae scrutator scripsit, probabile sibi videri Larvam hanc esse Lacertae Igvana, quod nomen quoque Americanum Mud Igvana forte indicat. Sed res utique nondum satis liquet, cum digitos habeat unguibus instructos, quibus nulla gaudet larva lacertae nobis nota. Lacerta enim Aquatica, Palustris, Punctata & Salamondra digitos habent muticos; accedit vox animalis hujus, quae larvae competere non videtur; quatuor in manibus digiti, animalhoc larvam cognitae alicujus Lacertae non esse ostendunt, nedum Igvanae, quae quinque in pedibus anterioribus habet digitos. Fieri enim non posse videtur, ut quatuor in larva digiti, in ammalideclarato quinque efficiant. Multiformis tamen natura est, cui leges frustra scripseris.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
