Latin
CXLIII
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 327
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque haec mutatio atque varietas tantum adferat momentum ad nostram vitam necessarium, judicavi pro modulo ingenii scalas rotae temporis humani dimetiri, potissimum quod illas non accurate dimensas esse in scriptis medicorum observo, cum tamen illis mensuris haud facile carere queant. Hoc dum ago, duae primariae circumstantiae in mentem mihi veniunt: una nimirum Temporis consideratio respectu mutationum, quas in universum natura prodit; altera vero respectu Corporis humani, si hoc nimirum contemplemur qua mutationes, quibus, pro ratione temporis, obnoxium est. Astronomos numero duodenario temporis spatium plerumque finiisse reperio; Dies Noctesque in duplicem duodenarium, &Annus in 12 menses dispescitur, immo, spatium quoque vitae Hominis in duodecim aetates aptissime dividi potest. DIES Civilis duplici borarum duodenario absolvitur, ut modo diximus; quum autem in nostris regionibus dies inter se aequales non sint, ut apud illos, qui sub aequatore vitam degunt, diem, quae solstitio aestivo longissima est, ob oculos nobis ponimus, eamque, quantum fieri potest, sequenti ratione in partes tribuimus. Horae.