# Amoenitates academicae. Vol. 7 330

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ANTELUCANUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/330

tempore Aegyptiorum aetates hominis dividere haud raro soliti sunt, (Κλιμαξ Graecis scala est, κλιμακτὴρ vero annus Scalaris), recentiores autem annos hos lusus ingenii judicarunt. Illi vero, septimum & nonum quemque annum climactericum Annum vocabant, & ex hoc fundamento, annum Sexagesimum Tertium esse maxime fatalem & periculi plenissimum, ideoque plerique senes eo fere anno vitam cum morte commutant, dum septenarius & novenarius numerus se mutuo secant; etenim si 9 per 7 multiplicetur, factum erit 63. Numerum Novenarium in medio relinquentes; non possumus inficiari, quin septenarius paullo majoris momenti nobis videatur, si quidem eundem a posteriori, id est, experientia magistra, curatius rimari voluerimus; nam 7. anno Dentes primores mutantur. Vox mutatur hirquitalliendo in mare; Mammae sororiantur & Catamenia incipiunt in sexu sequiore. Genitalia utriusque aperiri & genitura affluere incipit. Crescere desinit in longitudinem; Barba erumpit in mento & axillis. Dentes sapientiae exseruntur. Abdomen pingvedine intumescere incipiat, si unquam. Perfectio summa vitae. Catamenia cessant in femina sterilescente. 56. – Cani incipiunt, & nomina propria difficilius memoria retinentur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
