# Amoenitates academicae. Vol. 7 331

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, ANTELUCANUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/331

63. – Fatalis annus Climactericus, magnus dictus, pluribus. Venus langvet. 70. - Repuerascit. Verum quidem est, hos annos plûs minusve abbreviari vel prolongari posse ob effectum diaetae, ita ut Homines, qui in calidioribus regionibus versantur, vel illi, qui calidioribus utuntur, celerius; contra vero qui Climata inhabitant frigidiora, tardius aetatum gradus conficiant; haec tamen stadia uno plerumque eodemque procedunt atque absolvuntur tenore. Porro volupe nobis erit oculis veluti depictam subjicere analogiam & conformitatem, quam servat ipsa natura in suis progressionibus, secundum eam quam sic adpellitavimus, Scalam aetatum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
