Latin
TEMPORA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 337
Unproofread scanNot analysed yet
Dentes jam, alii ex aliis, sensim decidunt, illi enim, qui in juventute tam alte in alveolis suis defixi fuerunt, nunc elevati altius, vacillant; Pedes nimia lassitudine confecti corporis grave pondus sustinere vix valent, quod tamen in aetate juvenili non sentiebant, quare etiam minus quam par est in altum tolluntur, &citius saepiusque titubant &in obvia offendunt; quaecumque audiunt, eorum mox obliviscuntur, &ipse animus obdurescit &aegritudinem cum morositate contrahit; curvantur senio membra, corpus riget, caput in terram &versus sepulerum nutat, sic Et vigor, &quasso languet in corpore virtus. OVID. 12. DECREPITA. Pauci ad hoc perveniunt stadium, si qui fuerint autem, hi saepissime repuerascunt; corpus exsiccatur, manus tremulae evadunt, curae &mundana oblivioni traduntur. Serius aut citius sedem properamus ad unam, Tendimus huc omnes, haec est domus ultima. OVID. Sic ibimus ibitis ibunt, unus post alterum