# Amoenitates academicae. Vol. 7 337

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TEMPORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/337

Dentes jam, alii ex aliis, sensim decidunt, illi enim, qui in juventute tam alte in alveolis suis defixi fuerunt, nunc elevati altius, vacillant; Pedes nimia lassitudine confecti corporis grave pondus sustinere vix valent, quod tamen in aetate juvenili non sentiebant, quare etiam minus quam par est in altum tolluntur, & citius saepiusque titubant & in obvia offendunt; quaecumque audiunt, eorum mox obliviscuntur, & ipse animus obdurescit & aegritudinem cum morositate contrahit; curvantur senio membra, corpus riget, caput in terram & versus sepulerum nutat, sic Et vigor, & quasso languet in corpore virtus. OVID. 12. DECREPITA. Pauci ad hoc perveniunt stadium, si qui fuerint autem, hi saepissime repuerascunt; corpus exsiccatur, manus tremulae evadunt, curae & mundana oblivioni traduntur. Serius aut citius sedem properamus ad unam, Tendimus huc omnes, haec est domus ultima. OVID. Sic ibimus ibitis ibunt, unus post alterum

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
