# Amoenitates academicae. Vol. 7 339

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TEMPORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/339

8. Maturatus Placidus. 9. Remissus Sedatus. 10. Veteranus Severus. 11. Senex Tristis. 12. Decrepitus suspirans & tenax. VI. ANIMUS alio tempore aliter cogitat. 1. Foetus innocens. 2. Insans mutabilis, 3. Puer Timidus. 4. Adolescens Profusus & prodigus; (credulus, quia nondum deceptus. ARISTOT.) 5. Juvenis Liberalis & munificens. (Magnanimus excellentiam appetit. ARIST.) 6. Adultus Animosus, gloriosus. 7. Heros Comis. 8. Maturatus Moderatus. 9. Remissus Frugalis. 10. Veteranus Cautus. 11. Senex Avarus, suspiciosus. Senes omnia in deteriorem partem interpretantur; Suspiciosi propter incredulitatem: increduli vero propter peritiam. ARIST. Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero censor castigatorque minorum. 12. Decrepitus Incurius, pusillanimus. HORAT. SCIENTIAE. Cerebrum sensim obdurescit. VII. Foetus Stupidus. 2. Infans prima litterarum elementa & syllabas conficere discit. 3. Puer integra verba pronunciat, & vocabula memoriae mandat. 4. Adolescens Grammaticam & Linguas tractat. 5. Juvenis Scientiis operam navat. 6. Adultus sibi sapiens soli; Se scire omnia opinatur. 7. Heros Laborat & cum ratione agit, atque judicat. Maturatus prudens & peritus. Remissas cautus & diffidens. 10. Veteranus Memoria nominum propriorum titubat. HORAT. 11. Senex, judicium debilitatur. 12. Decrepitus repuerascit; sic addiscimus in futuram oblivionem. FUNCTIONES. Vita evigilat indies magis VIII. magisque. Foerus dormit fere continuo. Infans oscitat, quasi exsuscitandus. Puer evigilat sensim tamquam e somno. Adolescens exsurgit, inceptans opera. Juvenis opus adgreditur, nunc aut numquam. Adultus operatur; ex grosso fructus. Heros laborat in functione. Maturatus desudat, ut acquirat laboris praemium. 9. Remissus lentescit negotiis & muniis. 10. Veteronus lassatur, nec diu perfert labores, nec diu vires reparat. 11. Senex cadit & succumbit oneri. Decrepitus discedit. IX. SERMO. Foetus mutus & ejulans. Infans balbutiens. Puer garrulus. Allolescens memoria excellit. Juvenis ratiocinans argumentis. Adultus judicans omnia quasi ex tripode. Heros Orator facetus,

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
