# Amoenitates academicae. Vol. 7 342

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, TEMPORA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/342

Orquist, in dissertatione de Diaeta aetatum. §. VII. Hisce itaque stadiis humanis, a se invicem distantibus, jam percursis animoque perlustratis, & visa diversitate longe maxima, quae miris modis inter faetum & Decrepitum adeo elucet, ut, quantumvis numero eandem efficiant personam, vix ac ne vix quidem pro una eademque agnosci queant; quod ex adjecta Scala aetatum summatim complectar in adposita Tabula (*); Aetas consvetudine omnia minuit. Omnia aetate vim suam perdunt. Quae juveni excelsa & alta, Seni humilia se sistunt; juveni anni longi, sed aetatae sensim breviores evadunt. Superest ut brevi summatimque facta conclusione, annorum Juvenilium & Senectutis inter se comparationem instituamus, quorum illos adpellabimus annos ante viratum adultum, hos vero annos post viratum maturatum nominabimus. Quod quidem ut eo melius fiat, Hominis consideratio duplex erit, una formae atque structurae corporis, altera mentis animique indolis. Senectuti.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
