Latin
CORPUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 347
Unproofread scanNot analysed yet
Idem valet de Medicina, cujus necessitatem singuli aegrotantium admittunt, quamque perfectissimam omnes exoptarent, cum omnium praestantissima hac in mortalitate sit sanitas. Hinc a Clinicis tot observationes habemus collectas in sepulcretis &actis scientiarum, ut fere plusquam humana requiratur industria, quae iisdem legendis &in ordinem redigendis par foret. Anatomici, Physiologi, Pathologi, Botanici &Chemici in id incubuere, ut a priori invenirent principia Medicinae. Longissime, fateor, progressi sunt hac in re, praestantissimas veritates detegendo, quae aetati nostrae plurimum lucis attulerunt. Nec vana est conjectura, assidua tali aemulatione posteros diem propius aspecturos; sed simul vereor, ne indoli rerum physicarum repugnet, de iisdem unice a priori ratiocinari. Fuere, qui Medicinam ordine stystematico tradere conati sunt. Galenus systema Medicinae superstruxit Philosophiae Aristotelicae, assumens quatuor elementa, calidum, frigidum, humidum &siccum, quibus totidem in corpore humano responderent temperamenta. Cuivis vero horum suos tribuebat gradus, ex quibus medicamenta dijudicabantur, &distincta sunt in calida, frigida, humida &sicca primi, secundi atque tertii gradus. Astrologi morbos derivantes ex infiuxu Astrorum, medicamenta simplicia inepte secundum astra disposuere. Signatores quaerebant in figura &colore simplicium potentiam. Hermetici ex tribus suis elementis, sale, sulphure &mercurio morbos produci putarunt. Sylvius vero cum suis asseclis, cuncta deduxit ex acido, bile &pitmita, morbos oriri statuens e praedominante acido, alkali vel viscido fermentationibus in subsidium vocatis. Mechanici tandem verissima invenerunt principia, contendentes functiones corporis nostri, viresque in idem extra agentium ex principiis Physico-Mechanicis, qua maximam partem esse proponendas. His Hippocrates facem praetulit, quem tandem secuti sunt Viri gravissimi, Alpinus, Pitcarnius, Boerhanvius, Frid. Hoffmannus, plerique Illustres hodierni Medici.