Latin
FRUTICES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 35
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT QUARTVM. CORONARIAE PLANTAE. E Regno Vegetabili, quae elementissima supremi Numinis providentia est, generi humano non eae tantum res suppetunt, quae ad victum &valetudinem sunt necessariae, verum &jucunda quaevis atque amabilia cum svavitate quadam singulari adfluunt. Itaque in mirabili omnium rerum, ibi occurrentium, varietate, aliae oculis pulcerrima specie arrident, aliae linguam svavissimo jucundissimoque sapore demulcent, aliae nares svavissimo odore delectant, aliae denique alia ratione usibus humanis inserviunt &oblectamentis. Sua quoque commoda plurimi mortalium, illi sultim, qui emunctioris sunt naris, haud ignorant, quum ea voluptate pretiosissimis naturae dotes excipiant, ut nullus fere horticulus rusticorum adeo sit tenuis, quin florum quorundam ornatu splendescat. Quid? quod, eo curiositatis procedunt, ut maxima &praestantissima horti pars, herbis, non nisi externos sensus oblectantibus consecretur. Itaque, quae nostrarum in hac materia sint partium, non absolvisse plurimis forte videbimur, nisi eas quoque delicias, leviter saltem, tangamus. En igitur potissimae herbae, desiderio eorum faventes! ANNUAE. α. FRIGIDIORES, quae haud difficulter nostro adsvefactae solo, minori horticultorum cura indigent, sunt HELIANTHUS annuus (Sol-blomma). CALENDULA officinalis (Ring-blomma). PAPAVER somniferum (Wallmog). Rhoeas. CHRYSANTHEMUM coronarium. CENTAUREA Cynnus. DELPHINIUM Ajacis. BORAGO officinalis (Stoffer-blomma). ADONIS aestivalis. Autumnalis. NIGELLA damascena. SILENE Armeria. SCABIOSA atropurpurea. HESPERIS tristis. MALVA mauritiaca. crispa. DIGITALIS purpurea. LATHYRUS odoratus. CONVOLVULUS tricolor. LAVATERA trimestris. β. TEPIDIORES, juxta parietes, tamen in apricis locis, ut a frigore sese tueantur, propagandae, sunt TAGETES patula (Sammetsb.) . erectn. AMARANTHUS caudatus (Amarant). γ. CALIDIORES, frigus minime ferentes, sunt CAMPANULA pyramidalis. SENECIO elegons. IMPATIENS Balsomina. GOMPHRENA globosa.