Latin
CORPUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 352
Unproofread scanNot analysed yet
MOTIONEM consideraturi, intelligenda hic inprimis est muscularis, cujus necessitatem ad publica corporis commoda, nemo negat, quaeque ita cum reliquis corporis vivi motibus cohaeret, ut modum excedens effectus morbosos inducat, qui potissimum in eo consistunt, quod humores reddat phlogisticos, &fibras tenaciores. Motu, calor oritur, fluida dissipantur, motuque partes ad se invicem applicantur. Hinc crusta inflammatoria in febribus phlogisticis, dum serum instar albuminis ovi coagulatur. Rustici laboriosi sanguinem habent densum &spissum; contra sedentarii &feminae Nobiliores tenuem &aquosum. Cum Sal &Oleum sanguinis, continuo attritu acuantur, volatilia, acria, rancida &putrida reddantur, patet motu, humoribus naturam phlogisticam conciliari. In Fibras agit easdem tenaciores reddendo. h. e. quae aegre se distrahi &discerpi patiuntur. Quo diutius animalia vivunt, eo tenaciores fibrae eorundem fiunt, quemadmodum hoc patet ex animalium juniorum carne, quae tenera est, annosoVita rum vero tendinosa tenacitate apparente. enim continuus motus est. Operariorum musculi sunt duri &rigidi, dum vitae sedentariae deditorum, tenera mollitie quasi diffluunt. Hinc bajula succum e manibus puellae nobilioris, uti ajunt, exprimere valet. In collo taurorum, cui jugum imminet, &ubi per consequens musculi sunt in actione, iidem adeo tenaces reperiuntur, ut a pauperrimis vix desiderentur. Qui strenue operas manibus exercent, easdem habent duras &callosas, unde etiam laboribus assveti robustiores. Dum primo lucem aspicit tenellus, ossa habet flexibilia, pulposus, vasculosus &instar spongiae mollis est, procedente vero aetate tenacior &rigidior fit. Ex fibra vero nimis rigida, cordis actioni multum resistenti, sanguinis circulatio non potest non impediri; hinc nimius motus accelerat senium; hinc mors ex fato vitae. QUIES reddit humores acidulos, &fibras teneras. Liquor motu agitatus nec putrescit, neque acescit, sed in quiete locum habet illud &capiunt vitium, ni moveantur, aquae.