# Amoenitates academicae. Vol. 7 355

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CORPUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/355

Ingesta in primis viis digeruntur, & mutantur in chylum, qui dein motu congruo applicatur corpori, sed per somnum assimilatur. Hinc animalia, quae maxime dormiunt, sunt pingvia, nullumque animal Sue aptius est pingvedini recipiendae. Pervulgatum est, botulum ex illius sanguine paratum plus continere olei, quam reliquorum, excepto sanguine anserum. Rustici, quorum est, sero lectum petere, & mature surgere, raro obesi conspiciuntur. Qui plurimas noctes insomnes lucubrando agunt, disponuntur ad Febres, Haemorrhagias, Tusses Vertiginem & Cephalalgiam. Dissipatis enim fluidioribus, sales & olea exasperantur solidaque deteruntur, pingue perit, unde corpus quasi exsiccando emaciatur. Hinc proverbium: Aut studes aut amus. Alvi obstipatio, familiare litteratorum incommodum, non raro pendet ex defectu pingvedinis lubricaturae. Specificum ergo Polysarchiae remedium quaerendum in vigiliis justo protractis, estque haec ratio, cur maxime obesi, tori socia orbati, indeque agrypnia laborantes, brevi corpore & animo langveant. Contraria accidere solet SOMNO nimium indulgentibus. Tardior humorum circulatio, quae dum viget, se & excretiones retardando, fibram parit laxam laxitate permanente; uti corium oleo illitum satis monstrat, quod laxam suam mollitiem diu retinet. Hinc Herniae ex sola partium continentium laxitate pinguedinosa, qua non valent resistere viscerum pressioni. Fibra pinguedine semel laxata citissime pinguedinem recipit: nam equi & tauri, qui nimis valide ita agitantur, ut fibrae obriguerint, vix pristinam consequuntur obesitatem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
