# Amoenitates academicae. Vol. 7 356

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CORPUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/356

FAMES producit humores pauperatos fibrasque graciles: non secus ac CIBUS reddit humores copiosos, & fibras turgidas. Notissimum hoc adeo est exemplo hominum & animalium, ut nulli locus sit dubio. Fame gelatinosae sanguinis partes pereunt, unde acrimonia humorum, cum sua pedissequa macie. Hinc animalia famem perpessa, musculos instar membranarum praebent, cum pauxillo cruore; saginatorum contra carnes, sapore donatae sunt dulci. Neque mirum; fibrae enim sunt turgidae, humoresque nimii & blandi. Rubicunda facies indicat sanguinem libere permeare minima vascula, ergo pallor esurientium prodit justam sanguinis copiam deesse, aperturam minimos istos canales. Cumque fibra turgida robustior est gracili, hinc emaciati, ceteris paribus labores non ferunt Ex adverso, ingesta nimis NUTRIENTIA, majorem humorum copiam producunt, si nullum in reliquis vitium apparuerit. Ast in senio, dum pleraque vasa lactea sunt coalita, ciborum copia oneri est. Qui cibis nutrientibus utuntur, sanguine & humoribus reliquis abundant, nisi vita interveniat laboriosa. Annon hinc Haemorrhagiae narium in aetate juvenili? An haec ratio, cur feminae sedentariae lauto utentes cibo, copiosa patiantur menstrua? Nonne hinc saepissime oritur Phthisis juvenum, & Apoplexia in aetate virili? §. VII. Excipit jam AER; proprietates hujus equidem sunt plures, sed cum inprimis in corpus nostrum Calore & frigore agit, considerabimus ergo effectus ex calore & frigore pendentes. FRIGUS efficit fibras rigidas, & humores muriaticos, & contra CALOR humores glutinosos & fibras fluxas. Lappones nostri, quorum fibrae sunt rigidae & elasticae, illam frigoris vim extra dubium ponunt. Nullus inter illos deprehenditur obesus, tumidus nullus: contra, qui calidas inhabitant regiones, mammis pendulis & laxis prodeunt, ut Mauri.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
