Latin
CORPUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 357
Unproofread scanNot analysed yet
Hieme singuli sumus agiliores, aestate autem tardiores, nam fibrae in priori casu sunt magis elasticae. Corium in aqua frigida non tam cito mollitiem assequitur, ac in calida, immo &frigore citius arescit. CALOR digerit &solvit membranas atque fibras, ut taceam cornua vapore calido emolliri. Illa ex frigoris vi multum pendet, quod incolae in boreali orbis plaga, australioribus robustiores reperiantur. Tota rerum natura testatur liquores viscidos &glutinosos aestate generari; fossae &stagna hieme penitus sunt vacua viscidi. Fibrae quo molliores sunt, eo citius oritur viscidum; hinc gingivarum laxitas praecedit viscido, quod adhaeret dentibus; hinc Renes prius venere, baccho, aut alia ratione debilitantur, quam mucosum &inde calcareum in iisdem deponitur sedimentum. Oppositum glutinosi est salsum: Cumque frigus, uti notum est, promovet genesin &crystallisationem salium, hinc non mirum, frigus saepissime excitare paroxysmum calculi, qui crystallisatione augetur. An hinc caussa petenda, cur dolor Ischiadicus hieme nostros rusticos vexet frequentius? Certe Pleuritis plerumque frigus pro caussa prima agnoscit. Omnia Acria, uti spiritus vini, salia, aromata nec non acida Orexin excitant: glutinosa vero eadem inviscant; hinc, quorum primae viae viscido obruuntur, Anorexia laborant, hinc. etiam aestate languidior est ciborum appetitus. Cumque humores glutinosi lentius tranent &torporem inducant, quemadmodum Amphibia testantur, quae reliquis animalibus plus viscidi fovent, patet cur Asthma &Cachexia non raro viscidum comitantur. Salia ad Scorbutum disponunt. Non nego, hunc a diversis causis derivandum esse; sed in septentrionali nostra terra, ubi carnes diutius asservandae, sale condiri debent, &ubi victus vegetabilis est parcior.