# Amoenitates academicae. Vol. 7 358

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CORPUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/358
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/358

carneus vero frequentior, quem fastidimus, nisi plurimo salis conspergatur, & tandem, ubi rustici nostri haleces muria conditos semper fere comedunt, Scorbutus frequentior apparet, quam in terris australioribus. Hinc etiam Nobiliores nostratium, cibos salsos renuunt, cum alioquin Scorbuti symptomata sentiunt. Saliva Scorbuticorum, quae saepe est salsa, urinaeque sedimentum salino calcareum, in apricum ponunt, victum salsum non parum ad scorbutum conferre. Quid, quod ex observatione Experientissimi D. D. Blom, quam non ita pridem per litteras cum Ill. Deno PRAESIDE communicavit, constat, Arthriticum quendam, devoratis 1800 aestate praecedenti bolis Denae Stephens, maculis Scorbuticis ceterisque hujus morbi Sumptomatibus gravissime correptum fuisse: quas consequentias si ex nimia Salis Alkalini copia, quam continent boli lithontriptici, derivavero, non longe a veritate me abesse, crediderim. Mitto Ulcera cacoëthica, quibus natura, loco fonticulorum, utitur ad evacuandum humorem salinum, frequentius illos infestare, qui in septentrione vivunt, & victu salino defunguntur. Et quoniam viscidum ex calore dimanat, sequitur ex axiomate oppositionis, quod frigus crystallitionem promoveat. Calculo obnoxii a refrigeratione paroxysmum incurrunt, quoniam crystallisatio inde Calculi augetur. Podagrici e lecto aquilonem & eurum praesagiunt, ex paroxysmo exacerbato, ob crystallisationem salium; necesse enim est quod crystallus major magis pungat. Ischiadicum malum saepe a solo frigore generatur in Scorbuticis, muriatico sale saturatis. §. VIII. Cum itaque humores EXCRETIS atque RETENTIS reddantur densiores vel fluidiores, MOTU & QUIETE phlogistici aut aciduli, VIGILIIS & SOMNO acres aut Oleosi, Cibo & FAME plethorici aut pauperati, FRIGORE & CALORE muriatici vel glutinosi; sequitur nec plures neque pauciores, verum tot crases sanguinis esse assumendas, cum plures partes Diaetae non agunt in substantiam corticalem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
