Latin
CORPUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 359
Unproofread scanNot analysed yet
Idem valet de FIBRIS, quae pro ratione earundem rerum non naturalium fiunt humidae vel torridae, tenerae aut tenaces, pingues aut macrae, turgidae sive graciles, rigidae aut fluxae: ergo fibra mechanice lustrata, datur magis vel minus laxa &stricta; simul hinc liquet, utrumque genus agnoscere quinque species diversas. Nam diversimode se habent corium humidum, tenerum, pingue, turgidum, fluxum: similiter in stricto alius indolis est, torridum, alius tenax, aliter compararum est macrum, aliter gracile, a quo etiam discrepat rigidum. Hoc fluidorum &solidorum differentias si Medici despiciunt, vix ac ne vix quidem indicationes morborum genuinas formare valent. Testatur experientia, uti ex allatis patet, tot dari qualitates primarias in solidis &fluidis; Sed simul visuri erimus, Sapientissimum mundi Artificem res naturales accuratissime indigentiae nostrae aptasse, eo, quod concesserit rebus, quae corpori nostro inservirent characteres, nobisque janitotem, qui est SAPOR, cujus esset in vim ipsarum inquirere. Attendamus ad sapores primarios, reperiemus, quod pariter sint quinque, qui totidem oppositos sibi e latere habent. Simili prorsus ratione, ac phaenomena in Diaeta. Expiscemur saporis ductu potentiam medicamentorum, nullum est dubium, quin singula agant pro ratione saporis. Quis enim adeo in Medicina hospes est, ut ignoraret vim acidorum refrigerantem: Pingvium emollientem, &amarorum tonicam. Si maximam partem Regni Mineralis exceperis, quod Natura, judicio a Sapore derivando, subjectum ventriculi noluit, patebit, reliqua secundum odorem &saporem agere.