# Amoenitates academicae. Vol. 7 360

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CORPUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/360

Non nego, quorundam vim adeo esse concentratam, ut concipienda sit instar Alcoholis; quare per se assumta deleteria pollent virtute, sed si diluantur, praestantissima constituunt alimenta & pharmaca. Ignoramus alia venena, quam quae sese produnt ingrato Odore & Sapore, nisi concederem quaedam ex tricoceis & lactescentibus exceptionem pati, quaeque visu dijudicantur & acrimonia corrosiva armantur. Simplicia agere in corpus nostrum pro ratione saporis, (Olida enim jam non pertinent ad nostrum institutum), non opus est, post tot demonstrationes, probare. AQUOSA humores diluere, testatur omnis sitiens, humectant enim sicca, interque liquorum moleculas concretas se insinuant, acriaque salina solvunt, ex quibus sitis plerumque oriri solet. Praestantiori pollent effectu, si simul Oleracea fuerint. Hinc optime, scopo Diaetetico & Therapeutico, Acetaria adhibentur, ex Oleribus & fructibus horaeis petita. Etenim diluunt, humores viscidos corrigunt, se & excretiones promovent, sordesque extra corpus pellunt; hinc excellentissime valent in viscerum infarctibus & obstructionibus. In Solidis vim humectantem exserunt Aquosa, laxitatem illis conciliando, inprimis si fuerint calida; Hinc, qui oleribus & fructibus vivunt, saniores, ceteris paribus, quidem sunt, sed simul debiliores iis, qui cerere & carnibus vescuntur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
