Latin
CORPUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 362
Unproofread scanNot analysed yet
Amara appetitum excitare, digestionemque promovere, in viis secundis diaphoresin &calorem augendo, systema vasorum stimulare, res est notissima: sed si inde concluderet quispiam, humores isdem fieri densiores, cum opposita eorundem acida resolvant, &per consequens nocere in febribus ardentibus &phlogisticis, huic controversiae nosmet non immiscemus: contendentes amara extra omnem dubitationis aleam esse balsamica, quemadmodum illud patet ex ulceribus putridis &gangraena, ubi in &externe fauste usurpantur, putridum &sphacelum arcendo. Tonicam amarorum vim prodit masticatio, nec non usus haud recens in Calculo &Podagra: Certe, si attendere velimus ad illas caussas, quae morborum nuper dictorum genesi favent, quales sunt, quies, usus acidorum, qiureticorum, frigus, tempestates humidae, venationes, equitationes, Venus praemature &nimis culta, deducentes effectum earum communem, qui non potest non esse solidorum atonia, &quae illam excipit humorum crasis vitiata, sole meridiano clarius patebit, cur Amara pro debellandis hisce malis multum celebrantur. bandem ob caussam, nec exiguam landem merentur ad corroborandas, gingivas tumentes, &tartarum, quod dentibus adhaeret, abigendum.