# Amoenitates academicae. Vol. 7 362

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CORPUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/362
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/362

Amara appetitum excitare, digestionemque promovere, in viis secundis diaphoresin & calorem augendo, systema vasorum stimulare, res est notissima: sed si inde concluderet quispiam, humores isdem fieri densiores, cum opposita eorundem acida resolvant, & per consequens nocere in febribus ardentibus & phlogisticis, huic controversiae nosmet non immiscemus: contendentes amara extra omnem dubitationis aleam esse balsamica, quemadmodum illud patet ex ulceribus putridis & gangraena, ubi in & externe fauste usurpantur, putridum & sphacelum arcendo. Tonicam amarorum vim prodit masticatio, nec non usus haud recens in Calculo & Podagra: Certe, si attendere velimus ad illas caussas, quae morborum nuper dictorum genesi favent, quales sunt, quies, usus acidorum, qiureticorum, frigus, tempestates humidae, venationes, equitationes, Venus praemature & nimis culta, deducentes effectum earum communem, qui non potest non esse solidorum atonia, & quae illam excipit humorum crasis vitiata, sole meridiano clarius patebit, cur Amara pro debellandis hisce malis multum celebrantur. bandem ob caussam, nec exiguam landem merentur ad corroborandas, gingivas tumentes, & tartarum, quod dentibus adhaeret, abigendum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
