# Amoenitates academicae. Vol. 7 367

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, CORPUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/367
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/367

Necessarium vero est, si genuinam velimus obtinere Therapiam, ut enormes excessus Diaetetici assumantur pro caussis morborum, utque simplicium medicamentorum actiones, secundum ipsorum qualitates sapidas in ordinem redigantur, quo vires patescant, quibus vitia Diaetetica debellanda sunt. Medicina est duplex, Empirica, quae secundum usum receptum morbis medetur, cujus exemplum praebet Cortex Chinae in febrium intermittentium curatione; sed, qui ultra hanc non sapit, saepissime animum despondet, quando specificum speciei ipsi non suppetit. Altera est Dogmatica, sive Rationalis, qua instructus suam Medicus ostendere potest peritiam, licet morbum non antea viderit, nec ab Observatoribus descriptum invenerit; concludens ex indicante ad indicatum, morbo felicissime obviam it. Medicus Rationalis palmarium sibi officium ducit, indicantia solide pernoscere, quorum cognitionem sibi aequirit, quando vitia Diaetetica comparantur cum naturae effectibus, quos sensus subministrant, quod solidissime pro more suo exposuit Illustris Dinus PRAESES in Clave Medicin. p. 10. V. G. Si excretiones nimiae reddiderint humores adeo densos, & fibras torridas, ut inde Marasmus vel Atrophia orta sit, in memoriam statim revocare debemus, quod Aquosa sunt diluentia densi & humectantia torridi, unde prono fluit alveo medelam petendam ex radicibus & Herbis Oleraceis, fructibus horaeis, jusculisque oleoso mucilaginosis. Contra, si excretiones, in defectu peccant, aegri Oedemate vel Hydrope intumescunt, conveniunt alimenta sicca, quorum princeps est panis biscoctus, conjunctis iis, quae excretiones proritando simul vi corroborandi pollent, cujus indolis sunt sicca. Si corpus nimio Calore incanduerit motu ex-vel

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
