# Amoenitates academicae. Vol. 7 369

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, 369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/369

Medicus Rationalis ab Empirico quam maxime eo discernitur, quod curam morbi caeco cuidam experimento non committat, verum optime novit, quid faciendum, quaque virtute Medicamenta gaudeant. Hinc ex aegri constitutione, tam qua fluida, quam solida, caussam morbi expiscatur, quae ipsius sit indicans. Si ex ante acta Diaeta fons & origo mali patent, eo certior evadit de suo indicato. Hoc vero ubi innotuerit, ad ungvem, ut ajunt, sciat illa indicata, quae indicantibus respondent. Indicata vero desumit ex qualitatibus Medicamentorum; quo in casu ipsum latere non decet, quaenam sapore & odore conveniunt: quo facto, instructus solida Materiae Medicae scientia efficacia debilibus & incertis praefert, modum iisdem utendi, eorundem naturae convenientem praescribens. Hac ratione morbum quidem tollit, sed impedire haud valet, quo minus iterum prodeat, nisi, ex Diaeta praegressa, primum detexerit fontem, contrariamque aegro commendaverit. Hoc autem praestito, morbos solide curat: si vero eousque processerint, ut viscera & partes nobiliores, quae praeparare debent humores, labe afficiantur tanta, ut reparari nequeant, locum habet Principuis obsta, sero Medicina paratur, cum mala per longas invaluere moras. Tom. VII. CXLV USUS MUSCOROM, QUEM,

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
