# Amoenitates academicae. Vol. 7 370

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/370
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/370

PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNe, Proposuit ANDREAS HENRICI BERLIN, Angermannus. Upsaliae 1766. Decemb. 17. CAP. I. dmirandam plane in Regno Vegetabili oeconomiam naturae observamus, ubi arbores, Aplantae, gramina & musci incolas admodum differentes constituunt; ut enim metaphora utar, in Systemate Naturae Tom. 2. §. 4. adhibita. GRAMINA instar Rustici sunt, FILICES Novaccolae, MUSCI cum algis Servi, FUNGI vero Mendici quibus HERBAE, eximiis ridentes floribus, Nobiles referunt. ARBORES sunt Magnates, externam ab aliis suo tegmine propulsantes injuriam; in his PALMAE, velut Principes, nubibus insertant capita. Ex his, vis & robus Regni vegetabilis, praeprimis Graminibus innititur, reliqua magis ad conservationem, ordinem & ornamentum concurrunt. Ad singulas species dicere non attinet cui bono? cuncta enim ita disposuit Deus, ut aliquem saltem praestent usum. Syr. XLII. 26. Herbae nobis medicinam & olera praebent; Arbores fructu nos delectant multiplici. Muscos autem rudis plebecula communiter inutiles judicat atque pro noxiis habet. Hinc Muscorum indolem & usum paulo enodatius tradere, haud alienum duxi. Quid vero praestiterim, aequus Lector judicet. MUSCORUM nomine plantas Cryptogamicas, capitulo membranaceo, Polline referto, comprehendunt Botanici: Ego vero cum vulgo Aigas, utpote Lichenes, Marchantias, Jungarmannias, muscis heic adnumero.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
