# Amoenitates academicae. Vol. 7 374

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/374
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/374

Decrescente in ripis maritimis aqua, rupes & saxa denudata Rysso saxatili primum canescunt, qui PRIMUS existit GRADUS VEGETATIONIS; inde Lithenibus colorantur ac vestiuntur leprosis, qui in tenuem putrescunt terram, ut dein Lichenis imbricati radices agant. His postea Hypna & Brya inseruntur, humum collectura daedaleam; donec hi lapides, herbis aliquot hospitia & alimenta praebent, pari, atque terra reliqua, ornatu superbientes. §. III. In PALUDE profundiore aut stagno, ad ripas crescit Sphagnum palustre; Minum triquetrum; Bryum paludosum, aestivum & squarrosum; Hypnum aduncum, scorpioides, riparium, cuspidatum &c. Imprimis vero Sphagno palustri & Mnio cuspidato stagnum totum in paludem concrescit turfosam, euntibus ac vehentibus aptam, tandemque natura vel arte, in pratum abituram fertilissimum, ut taceam Caespites pro foco, qui apud nos maximam partem praedictis Muscis suam debent originem & matricem. AESTATE, deficiente saepe per aestum humido, vegetabilia arescunt. Musci vere exurentes solis arcent radios, unde majores horum ardentissimo saepe aestu radices Herbarum servant humidas. Hinc edocti HORTULANI, ad plantas juniores & teneriores conservandas, ollis suis muscos imponunt, eosque in hortis botanicis lubentissime plantarent, ut his areolas ac pulvillos tegendo, difficilem irrigationis laborem levare & minuere possent. Radices plantarum in pratis HIEME pellis instar operiunt ac tuentur musci, ne summo exurantur frigore. Unde hortulani quoque rariores per hiemem plantas, muscis impositis, conservant. Muscis, Verno tempore imprimis, indigenae servantur herbae ne gelu radices evellantur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
