# Amoenitates academicae. Vol. 7 375

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/375
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/375

Notum est climatis nostri incommodum, quod, plantarum in hortis aut agris sponte nascentium, radices minores, humo praeserum grossiore & magis bibula aut paludosa, ubi dies vernali calore terram mitigant, nocturna autem frigera constringunt, post aliquot dies solo extractae exarescunt; quod malum tamen musci super impositi avertunt atque impediunt. Semina Abietis in horto academico pro sepimentis vivis, a N. D. Praeside terrae primum commissa, Cannabis more densius creverunt primo anno; sequenti autem tenellae radices, injuria coeli vernalis evulsae, omnes perierunt. Iterum vero satas Abietes vere insequente muscis obruendo servavit. Haec igitur functio muscorum non est exigua in oeconomia Naturae. §. VII. Queritur vulgus PRATA sterilia videns muscis obsita, herbas his advenis excludi & nutrimentis privari; sed pari jure pilos & plumas animantium nutritionem imminuere dixeris. Rudis enim plebecula naturam eminus respicit, ideoque properante nimis fallitur judicio. Muscorum certe nullus, (praeter sylvatica Lycopodia rarissima, heic non consideranda transversum digitum, immo saepe vix lineam, radicibus terram penetrat, neque adeo magis ullam excludit herbam, quam herbae proceras arbores, radicibus suis terrae profundius inhaerentes. Musci igitur peaus nocere nequeunt; sed potiA a 4 potius pratum editius & sterile, his plane destitutum, herbas ostendit miseras, longo inter se spatio, nudo ac deformi solo, velut in alpibus, distantes, quarum radices aut aestas exuret, aut hiems franget, aut ver evellet penitus.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
