Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 378
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima pars LAPPONIAE sylvaticae campis constat arenae Glareae horizontalibus, qui omnes LICHENE rangiferino &paucis aliis, quasi nivibus contecti, albicant; rupes albent Lichene centrisugo, &spatia sub fruticibus Lich: arctico. Latera quidem Lapponiae alpestris silvis ornata sunt, his vero peragratis, ad tota saepe miliaria, alpes altiores, solo fere Lichene rangiferino conteguntur, donec ad ipsa perventum fuerit cacumina alpina, quae muscis vacua, pauculas ostendunt plantas longe discretas &segregatas. Cervi Tarandi, quibus alendis, Lichen rangiferus potissimum est destinatus, patriam heic inveniunt, ubi bene. His cicuratis, totam fundarunt oeconomiam Lappones, qui Cereris &Bacchi expertes, sub Pane tantum vitam agunt pastoream cum Rangiferis, quos nocte dieque in pascua ducunt, ubi, altissimis licet per hiemem nivibus, suillo more, Lichenem suum rostris perunt Rhenones. Ex his, Lappones lae, caseum, carnem potissimum, vestem, lectumque habent, adeoque lichenibus dictis, omnes fere sustentantur Lappones, qui aliis in regionibus vitam tolerare vix queunt. Conf. Flor. Lappon. §. 437. ubi haec dilucidius pertractantur. In VESTROBOTNIA rustici ingentes Lichenum rangiferinorum acervos ferreis rastellis, post pluvias corradunt, vaccis in penuria foeni, pro alimento per hiemem, adspersa aqua, inservituros; sed tenuis admodum hic est victus, quod ex lacte non satis pingvi conspicitur. §. XII. POLYTRICHUM Ursus ad lectum sibi per hyemem dormituro sternendum colligit. Ex hoc forte edoctus Lappo, lectum &stragula e Polytricho, radicibus intertexto pellis instar de terra detracto, sibi conficit, ubi sub dio frigido pernoctans calore fruitur placido.