# Amoenitates academicae. Vol. 7 381

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, PRAESIDE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/381
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/381

Introduxerunt Angli ingeniosi in hortulos suos, e caespitosis paludibus Americae, plantas nonnullas rariores, quas antea conservare nullus Hortulanus potuerat. Impleverunt autem ollas Sphagno palustri, inque his plantarunt Surracenias, Vaccinium arctostaphylum, Rubum Chamaemorum, Hydrastidem, Dionaeam, Ledum &, quae sunt, cetera. Ut taceam usum muscorum prius commemoratum, in plantis hortensibus ab ardore aestivali, frigore hiemali & gelu vernali elevante defendendis, circumcingitur etiam truncus arborum exoticarum muscis, quae, ab oris remotissimis adlatae, primum plantantur, ante actas, quantum satis est, radices, aestu solari pereant. §. XVI. Ex muscis ipsum saepe SOLUM cognoscimus. Ubi enim Mnium palustre crescit, AQUA subest, & Mnium fontale, FONTEM indicat, unde in silvis & paludibus Norlandicis solo hoc musco, indagari possunt fontes frigidi, quorum ibi magna est copia; quod in Flora Lapponica §. 414. observatum, verissimum esse ipse perspexi saepius. Ad mentionem MNII fontani succurrit, quod heic ad Lyumkil in locis stercoratis in SPLACHNUM transformatur ampullaceum, hoc vero in locis Lapponiae finitimis abit in SPLACHNUM luteum; quemadmodum MNIUM annotinum mutatur in SPLACHNUM vosculosum, hoc vero in SPLACHNUM rubrum; quae observatio in solo mihi natali continuari meretur, in aliis forte muscis non sine usu & delectatione instituenda.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
