Latin
PRAESIDE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 382
Unproofread scanNot analysed yet
§. XVII. Muscis etiam peculiaribus arbores nonnullae, frondibus licet per hyemem destitutae, agnoscuntur. Sic CARPINUS Lichene Carpineo, FAGUS Lichene Fagineo, PRUNUS spinosa Lichene Prunastri, FRAXINUS Lichene Fraxineo proditur, &sic porro. Procul etiam, quod notabile, a Lichene calcareo rupes cognoscuntur CALCAREAE, &a Lichene saxatili rupes SAXOSAE. Saxum, etiam quod situm diu servavit, BYSSUM monstrat saxatile, conversum vero BYSSO innotescit Jolitho. Plura sane ejusmodi attentus inveniet indagator. XVIII. Ad usum muscorum referri quoque suo jure meretur experimentum recentioris aevi praestantissimum, quod Norvegis debemus; scilicet Lichene vulpino tolluntur LUPI, hostes infestissimi, &,post homines, in caedendis pecoribus maxime crudeles. Hoc sane remedio Norvegi patriam suam ab his latronibus tutam admodum reddiderunt. Lycopodium Selago, perinde ac Ledum, ad PEDICULOS ab equis, vaccis, suibus aliisque profligandos a nostratibus rusticis in decocto pro lavacro usurpatur; ut taceam rusticum, qui se ipsum, uxorem &familiam a siphilitide eo curavit; in appropriata dosi egregie purgat. XIX. Muscorum in arte TINCTORIA usus neminem fugit; Lichene Parelle Galli aliique serica sua tingunt colore RUBELLO. Roccella, seu Lichen fusiformis, ex rupibus colligitur maritimis insularum Canariarum, Africae &Archipelagi, ex quo extrahitur color pulcherrimus, serico tingendo inserviens. Imitantur hunc Westrogothi nostrates, ubi ex Lichene tartareo per urinam extrahunt colorem rubrum, nomine Byttellet vulgo notum. Communiter autem mulieres rusticae, ad hoc Lichenem saxatilem adhibent. Sunt praeterea multi Lichenes crustacei &imbricati, quibus color ruber inest, inque his Lichen stygius merito commendatur.