# Amoenitates academicae. Vol. 7 385

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/385

MUNDUS INISIDILIS, QUEM, PRAESIDE D. D. CAR. V. LINNE, Proposuit JOHANNES CAROLUS ROOS, Holmensis. Vpsaliae 1767. Mart. 6. CAP. I. omo ideo creatus est, ut divini operis rerum creatarum contemplator existeret, &, dum admiraretur creaturam, ejus creatorem etiam agnosceret. Fuit hoc olim effatum doctissimi Raji, quod meam potissimum acuit attentionem, ut omni nisu naturam scrutari cupiam. Est enim haec obligatio naturalis ubique utilissima, & multa miraculorum varietate eximiam adfert delectationem, sine qua mera ubique solitudo. Insecta igitur collegi non invitus, atque in his animalculis minimis summa Praepotentis vidi miracula Creatoris, qui nihil frustra fecit, nihil sine fine atque usu condidit. Haud ita pridem Nob. D. Praeses seminibus Ustilaginis examinandis occupatus, ostendebat mihi luculentissime moveri haec & cursitare in aquis instar piscium, Tom. VII. vere viva animalcula, quae postmodum, (lege naturae hucusque inaudita & intellectum hominis omnem superante, ut fieri non posse dicerent multi, nisi videre oculis & palpare manibus rem liceret) muta & fixa futura fiebant corpora.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
