Latin
MUNDUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7 396
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio inde oritur, utrum Fungi ad vegetabilia, an vero ad animalia referri debeant? vel etiam an novum formari debeat regnum naturae, quod neutrum seu chaoticum vocetur? An Polypi huc referendi? An Moleculae vivae, animalia infusoria dicta, huc trahendae? atque hoc ad ipsum fermentum seu putredinem prope accedit. Transscribamus ipsa Illustrissimi Auctoris verba &ipsum postea inventum admiremur, quo ipso conclave reseratur peritis mystis maxima ostensurum naturae miraculaNos vero hoc inventum tanti aestimamus, ut si non alia exstarent summi Viri monumenta, hoc tamen solum immortalem auctori illustrissimo pararet gloriam. Verba Auctoris sunt: USTILAGO saepe adeo est copiosa, ut tertiam aut quartam agri partem occupet, ut omnia grana, loco farinae albae, pulvere atro sint impleta. Adcuratior ejus per microscopia examinatio &experimenta plus quam centies instituta me docuerunt, pulverem hunc meris constare globulis, parvis, pellucidis, nigris intus punctulis, quae ova sunt insectorum infinite subtilium aut potius vermiculorum. Haec ova, ubi in humido &certo caloris gradu collocantur, exit aut excluditur animalculum oviforme, quod in extremo rumpitur, &magnam ovorum copiam relinquit. Ubi Triticum trituratur, plurima grana ustilagine infecta conteruntur &adhaerescunt haec ova in apice grani triticei barbato atque ita cum ipso seminata terrae committuntur; exclusa animalcula germinibus adrepunt, crescunt cum culmis ex nutrimento granorum terrae commissorum, consumunt medullam adhuc humidam &tandem ova reliquunt. Ad ustilaginem igitur praecavendam optime conducit, si Triticum seminatur, ovulis ejusmodi non infectum.