# Amoenitates academicae. Vol. 7 401

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7, MUNDUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-7/401

maxime in loco humidiori, & qui cum rore descendere videtur, quia suprema occupat foliorum latera, dictis sine dubio debetur caussis. Quomodo autem in aërem adscendat, an, velut ceteri humores, evaporet e terra ob subtilitatem incomprehensibilem, alius forte docebit dies. Deducet quoque hoc argumentum medicos ad caussam febrium exanthematicarum & contagiosarum, quam antea cum materia animata tantam habere analogiam perspexerunt, quatenus frigore & calore, ambrosiacis & foetidis, dulcibus & amaris, quin & mercurialibus repelluntur aut alliciuntur. Qui perpendit unicam farinae ustilaginis particulam, per omnes ejusdem radicis triticeae aut hordaceae spicas multiplicari, analogiam haud minimam inveniet. Pustulas Variolarum multi sunt scrutati, an vivum quidpiam animalculum contineant, sed frustra. Qui vidit exclusos vermiculos ustilaginis in aqua tepida, adeo esse subtiles, ut ne acutissimis quidem oculis cernantur, subriliora heic requiri experimenta, & pus aqua tepida solvendum & optimo deinde microscopio examinandum fatebitur. Saltem Siphiliticus quispiam aut gonorrhoeus curiosus in destillante sua genitura virosa experimentis expiscari deberet, an & qualia contineat animalcula. DeTom. VII.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 7. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
